Libertas in Latin by Isabelle Buhre

Libertas

Si libertas significat tacendum
est nam ego loqui volo

Si libertas significat claudendum
te timoris nostri causa
ne insueta tua nos diutius deterreant

Si libertas est crastinum in ordinem redigere
negligentes hodie auferre hodiernum

Si libertas significat videre
liberi imagines foribus clausis
rerum tuto demotarum

Si libertas significat dormire
per aliis ereptam linguam pacati

Si libertas significat comedere
quandocumque, quidlibet,
deicere putamina in nuntios
famem tacentes

Si libertas significat nescire
quid me liberaverit,
me liberet, me capiat
cotidie captivus libertate

Si libertas significat manere
dum alius me solvat his timoribus
sancte quibus credo

Si libertas insternit cogitata
Si libertas flat circum me et undique
et in me circumvolat
at tu eam capere nequis

Si libertas protegit me
ab tuis cogitatibus
nimis insolitis

Si libertas tam solita
hodie videtur mihi, tibi
non est cognoscenda;

Commodum meum
Incommodum tuum
Aer et arbitrium libertas est.

Sed fortasse liber sum
libertatis aliquid pergrandis – mutua
nimirum voluntate –
ad tempus aut diutius concedere
tibi ut te mea angusta libertate
possim liberare.

Marion Bloem

Coordinates: 52° 22′ 23″ N, 4° 53′ 32″ E
Location: Amsterdam, the Netherlands
Latin translation by Isabelle Buhre
From original poem “Vrijheid” by Marion Bloem

{ 0 comments… add one now }

Leave a Comment